O tempora, o moresChiliensium communistarum icon

De Raphaela Carrà, nostrate cantrice famosissima, quidem agitur

Ex Ioannis Carolis Miranda Duarte breviloquentis pagina

Quattuor iam anni elapsi sunt, ex quo Raphaela Carrà, percelebris cantatrix, saltationis artifex et emissionis televisificae rectrix, Bononiae a. d. XIV Kal. Iul. anno MCMXLIII nata, in Urbe interiit. Quam viventem Hispani praesertim et Hibero-Americae gentes deamaverunt et cuius nomen, post eius mortem, pari amore, ac non minoribus laudibus, prosequi pergunt. Et, cum semel Raphaela in colloquio percontativo Italice declaravisset: «Voto sempre comunista» (Latine «Communistis meum semper suffragium impertio), non est mirandum, si in Chilia, ubi die XVI mensis Novembris praesidentialia comitia habebuntur, Factio communistica aliaeque partes sinistrae, quae Ioannulam Jara candidatam nominarunt, tabellas conficiendas easdemque publice affigendas curaverunt, in quibus cantricis clarissimae imago exprimitur atque illius verba, in Hispanicum sermonem versa («Siempre voto comunista»), inscribuntur. Quibus in tabellis Italica inscriptio quoque est: «Raffaella Carrà una di noi» (seu Latine «Raphaela Carrà una ex nobis»).

X