Nemo dubitat quin Taylor Swift, peritissima modorum popularium (seu Britannice pop music) eorundemque cum nutantium seque torquentium iis conflatorum (seu Anglica lingua pop rock) cantrix, vero mereat ut huius utriusque musices generis regina nominetur. Unde mirandum non est, quod nuper amplissimi honores artifici illi tributi sunt. Etenim, tredecim famosae cantatricis eiusdemque sive cantus sive carminis auctricis statuae ex cera politissima arte perfectae sunt, quae in percelebri Museo, quod Mariae Tussaud dicatur, publice ad spectandum proponerentur. Quarum prima Londinii, qua in urbe institutum museale illud sedem principem habet, a. d. VIII Kal. Aug. sollemniter inaugurata est. Proximis autem hebdomadis reliquae effigies aliis in Musei Madame Tussauds sedibus, quae Amstelodami, Berolini, Blackpool, Budapestini, Acrifoliis, Hongcongi, Campis, Nasburgi, Novi Eboraci, Orlando, Sanghaevi ac Sydneii exstant, sane exponentur.
4 Agosto 2025
O tempora, o moresIn honorem reginae musicae popularis
Tredecim Taylor Swift statuae cera fictae sunt, quae in Musei "Madame Tussauds" sedibus exponerentur