Die Mercurii, tricesimo videlicet mensis Iulii, matutinis horis, immanis fremitus, qui in Camtschatka, Russiae regione ad extremum orientem vergente, terram sursum ac deorsum movit, in omnium notitiam perlatus est. Cuius epicentrum in mari fuit, ab eius paeninsulae litoribus distans circiter centum quadraginta chiliometris. Ingens concussio, quae ex seismologorum sententia Richterianae metiendi rationis gradum fere nonum consecuta est, atque furentissimi maris aestus, quos ille terrae motus excitavit, fortuna iuvante, levia tantum damna attulit.