O tempora, o moresDe comitiis Picentinis

Franciscus Acquaroli est recreatus praeses illius Italiae mediae regionis

Ex Georgiae Meloni breviloquentis pagina

In Marchia Anconitana, quae regio Picenum ab antiquis Romanis appellabatur, comitia praesidi eligendo nudiustertius et heri habita sunt. Et heri noctu, diribitis tabellis, nuntiatum est Franciscum Acquaroli, sodalem extremae partis dexterae, cui vulgatum nomen Fratelli d’Italia (Latine Fratres Itali), ac societatis factionum moderatarum cum dexteris initae candidatum, magnam reportavisse victoriam. Is enim, qui quinque praeteritis annis Picentium munere moderatoris iam est functus, suffragiorum quinquaginta tres fere centesimas sibi conciliavit atque Matthaeum Ricci, partium mediarum-sinistrarum candidatum, octo centesimis superavit.

X