O tempora, o moresMundialis precationis Dies pro creatis rebus custodiendis

Qui quotannis Kalendis Septembribus recurrit

Non omnes fortasse sciunt a. d. VIII. Id. Aug. a. MMXV Franciscum papam, b. m., eius exemplo permotum, quod aliquot ante annis Demetrius I, patriarcha oecumenicus Constantinopolitanus, iam fecerat, Mundialem precationis Diem pro creatis rebus custodiendis instituisse. Quo ex tempore duo elapsa sunt lustra. Heri vero Leo PP. XIV, qui nunc Romanae Ecclesiae feliciter praeest, cum dominicarias salutationes, postquam marialem precem, quae a verbis Angelus Domini incipit, pientissimo animo recitavit, ex consuetudine impertiret, in memoriam revocavit fore ut postero die, Kalendis Septembribus, annua illa celebratio haberetur eademque usque ad quartum mensis Octobris diem, festum scilicet sancti Francisci Assisiensis, – quod dierum spatium “Tempus rerum creatarum” vocant – sueto more fieret. Cuius Mundialis precationis Diei argumentum sententiolaque praeconialis hoc anno est “Pacis semina ac Spei”.

X