Die XVI superioris mensis Iunii opus doctum, quod vulgo Pagine di vino. Tra mito, storia e letteratura (Latine Paginae de vino. Inter mythum, historiam ac litterarum monumenta) inscribitur, in lucem prodiit. Quod vero Antonella Chinnici, quae in Lyceis linguam litterasque tum Italicas tum Latinas tradit, altiore doctrina conscripsit idemque, parentibus suis dilectissimis nuncupatum, Panormitanis domus editoriae Navarra typis exarandum curavit. Hoc in libello vere aureo, qui erudita ornatur praefatione, quam Maria Aloisia Di Simone composuit, atque septuaginta duabus paginis constat, vinum veluti sanctimoniae, maiorum morum, convivalis indolis imago et signum celebratur eiusdemque historia, popularibus fabellis proverbiisque adiectis, diligenter et accurate in memoriam revocatur.
10 Settembre 2025