O tempora, o moresExsecranda homophobia

Apud Neapolim iuvenis homosexualis contumeliis minisque vexatus est

Die Lunae, tertio decimo scilicet huius mensis Octubris, cum esset Franciscus Caraviello in statione ferriviaria oppidi Turris Annunciatae (vulgo Torre Annunziata), duo adulescentes multa in eum probra iactaverunt, qui famosae civilibus tutandis iuribus consociationi, cui nomen Antinoo Arcigay, sedulam navat operam, atque, postquam ad illum clamant: «Mollis! Cinaede!», vulnera eidem minitati sunt, acerbissime dicens: «Te, pathice, cultro percutimus in facie». Infestum hoc scelus Antonellus Sannino, illius praeses sodalitatis, quam supra demonstravimus, sane improbavit facinorisque auctores vituperavit.

X