Nocturnis diei Iovis horis ignivomus est displosus globus apud Sigefridi Ranucci domum. Quod pyrobolum celeberrimi diurnarii autocinetum dirupit. Hunc impetum Sigefridus, qui radiophonicae televisualique societati Italicae, quam compendiariis litteris RAI vocant, impigram operam suam praestat ac televisificam regit emissionem, cui nomen Report, feliciter effugit. Quisquis cognovit ista, solidam in diurnarium coniunctionem contulit. Quod eius obtrectatores quoque et calumniatores, non exceptis mulieribus virisque politicis, quidem fecerunt. Sed consociata voluntas non verbis sed rebus gestis ostendatur oportet, immo necesse est, ita ut omnes vere dicere possint: «Pro Sigefrido stamus».
18 Ottobre 2025