Solis et Lunae diebus, duodecima tertiaque decima videlicet huius mensis Octubris, in Tuscia sunt facta comitia regionis praesidi consiliariisque creandis. Atque, quamquam suffragiorum frequentia fuit haud dubie exigua, Eugenius Giani, sodalis Factionis Democraticae et societatis partium moderatarum cum sinistris conflatae candidatus, qui superioribus iam quinque annis Tuscos gubernaverat, regionis praeses iterum electus est. Qui vero, cum ex sententiis latis quinquaginta quattuor centesimas cepisset, Alexandrum Tomasi, urbis Pistoriae magistrum ac factionum moderatarum cum dexteris consociatarum candidatum, quattuordecim centisemis superavit eundemque devicit.
14 Ottobre 2025
O tempora, o moresEugenius Giani iterum vicit
Plerique Tuscorum, qui suffragium inierunt, Regionis munus praesidis altera vice ei concrediderunt