Heri non modo Universalis pro alimonia Dies recurrit, verum etiam octoginta completi sunt anni, ex quo Internationale victui et agriculturae provehendis Consilium in urbe Quebeco conditum est. Qua gemina de causa Leo PP. XIV illius Foederatarum Nationum Instituti primariam invisit sedem, quae Romae est, ibique, cum oratorum suggestum ascendisset, allocutionem habuit, Hispanica et Anglica linguis usus. Inter alia, de quibus locutus est, Romanus Pontifex in sua oratione, gravi ac maiestatis plena, dixit famem, qua cotidie innumeri viri et mulieres pereunt, crimen esse eandemque humanam negare dignitatem.