O tempora, o moresPro Palestinae libertate

Magni publicique concursus per biduum in pluribus urbibus Italicis sunt facti

Ex prosopobiblica ratione Aelianae Como

Nudius tertius et heri, cum illegitime Israelianorum milites in internationalis classis naves, quam vulgo Global Sumud Flotilla dicunt, easdemque cibariis ac medicamentis Gazae incolis praebendis onustas incursionem fecissent atque omnes mulieres virosque actuosiores navigiis vectos comprehendissent, ingentes civium Italorum multitudines per urbium multorum vias incedentes tum huiusmodi impetui tum cotidianae Palaestinorum caedi reclamitaverunt. Hodie quoque et cras in tota Italia publicae  reclamationes continuabuntur.

X