Hesterna die, nona scilicet mensis Octubris, omnibus nuntiatum est Academiam Suecicam Ladislao Krasznahorkai, inter cuius scripta peculari mentione digna fabula Romanensis videtur, quae Sátántangó inscribitur, Nobelianum litterarum Praemium adiudicavisse. Quod nobilissimi huiusce Collegii sodales censuerunt, quoniam, sicut ii ipsi declaraverunt, «suaroria» scriptoris Hungarici «opera ac prophetica, apocalyptico perdurante terrore, artis auctoritatem confirmant».
10 Ottobre 2025