Neöeboracum inter omnes Foederatarum Americae Septentrionalis Civitatum metropoles celebritate, magnitudine et incolarum frequentia nimirum eminet. Qua in urbe nudius tertius comitia civium praefecto eligendo habita sunt. Plerique autem Novoëboracensium, qui suffragium inierunt, iuveni democratarum candidato, cui nomen Zohran Kwame Mamdani, illud munus concrediderunt. Etenim, quod incredibile dictu audituqe est, Zorhan, natus anno MCMXCI in Uganda, sed oriundus ab India, quum islamicam religionem coleret seque profiteretur socialistam democraticum, ex sententiis latis amplius quinquaginta centesimas accepit ac tali modo tum Curtium Sliwa, factionis republicanae candidatum, tum praesertim Andream Cuomo, potentissimum democratem quondamque Civitatis Novoëboracensis gubernatorem, longe devicit.