O tempora, o moresHungaria in atra iurium nocte permanet: Parlamentum approbat vetitum generis legaliter mutandi

Heri Conventus Nationalis transexualium et intersexualium personarum dignitatem iuraque conculcavit

Ex consociationis v. d. "Háttér Társaság" breviloquentis pagina

Primum Parlamentum Hungariae Victori Michaeli Orbán, qui Veneni Coronarii crisin sustineret, summam imperii mandavit; inde Conventionem Instabulensem denominatam ratam non habuit; postea factionum adversarum repraesentantes in custodiam datos silentio praeteriit; postremo de generis legaliter mutandi vetito suffragium positivum heri tulit. Sub hoc ultimo respectu Conventus Nationalis Hungaricus innumeras reclamationes, praesertim a sexaginta tribus ad Parlamentum Europaeum legatis atque a Dunja Mijatović, curatrice Consilii Europae iuribus humanis tuendis, vehementer factas, sane contempsit.

Maluit vero, ingratiis quoque sententiae a Tribunali Constitutionali Magyaro anno 2018 prolatae, transexualium et intersexualium personarum dignitatem iuraque conculcare. Dum Hungaria ab atra iniquitatis nocte magis ac magis devoratur, opus est – sicut ait Georgius (v. d. Yuri) Guaiana, praeses Consociationis Radicalis “Certi Diritti” nuncupatae – Commissionem Europaeam summis viribus Victorem Michaelem Orbán eiusdemque Rectionem condemnare.

Le newsletter de Linkiesta

X

Un altro formidabile modo di approfondire l’attualità politica, economica, culturale italiana e internazionale.

Iscriviti alle newsletter