O tempora, o moresHungaria Conventionem Istanbulensem ratam non habet: in barathrum magis magisque sidet

Parlamentum negativum suffragium tulit de ratificatione Conventionis Consilii Europae contra violentiam mulieribus allatam

Die Martis Parlamentum Hungaricum de Conventionis, quae dicitur Istanbulensis, ratificatione negativum suffragium tulit. Laurentius Nacsa, parlamentarius Factionis Popularis Christianae Democraticae (KDNP), pactionem illam «perniciosam generis ideologiam» et «immigrationem illegalem» fovere declaravit. Re vera Conventio Istanbulensis, a Consilio Europae anno MMXI decreta atque a triginta quattuor Civitatibus usque adhuc rata habita, tractatus internationalis de violentia contra mulieres necnon domestica inhibenda oppugnandaque est inter omnes maximus.

Parlamenti Magyari sententia amplius efficit ut primus minister Victor Michael Orbán, cui in Coronarii Veneni tempore summa imperii est delata, rem publicam Hungariae in regimen paene tyrannicum convertat et illam de Unionis Europeae principiis magis magisque deflectat. Merito Iosephus Giulietti, diurnarius ac praeses Foederationis Nationalis Ephemeridum Italicarum, heri scripsit Hungariam in barathrum iterum ac saepius sidere.

 

Entra nel club de Linkiesta

Il nostro giornale è gratuito e accessibile a tutti, ma per mantenere l’indipendenza abbiamo anche bisogno dell’aiuto dei lettori. Siamo sicuri che arriverà perché chi ci legge sa che un giornale d’opinione è un ingrediente necessario per una società adulta.

Se credi che Linkiesta e le altre testate che abbiamo lanciato, EuropeaGastronomika e la newsletter Corona Economy, siano uno strumento utile, questo è il momento di darci una mano. 

Entra nel Club degli amici de Linkiesta e grazie comunque.

Sostieni Linkiesta