O tempora, o moresIoannes Holm, actor trilogiae, cui est titulus “Dominus anulorum”, ab artium mundo defletur

Magni nominis artifex, Parkinsoniano morbo iam dudum aeger, duodenonaginta annos habebat

screenshot

Londinii Ioannes Holm Cuthbert, nobilis clarusque ex Hobbiti Bilbonis Bagginsis persona suscepta in cinematographica trilogia, cui est titulus Dominus anulorum (Italice Il Signore degli anelli), mortem heri obiit: magni nominis actor, Parkinsoniano morbo iam diu laboratus, duodenonaginta annos excesserat. Uxore quater ducta, ab anno 1991 ad annum 2001 cum Penelope Wilton actrice televisifica matrimonio est coniunctus.

Ioannes Holm in pelliculis innumeris, a clarissimis dispositoribus cinematographicis – inter quos oportet memorare Francum Zeffirelli, Woody Allen, Lucam Besson, Terentium Gilliam, Michaelem Newell – ductis, egregie egit. Anno 1988 ab Elizabeth II, Britanniarum regina, baronettus ob artistica merita est creatus.

Le newsletter de Linkiesta

X

Un altro formidabile modo di approfondire l’attualità politica, economica, culturale italiana e internazionale.

Iscriviti alle newsletter