O tempora, o moresIvanus Scalfarotto se Apuliae Regionis praesidentiae candidatum profitetur

In ephemeride "La Repubblica" nuncupata omnes de re certiores heri fecit

Ex Ivani Scalfarotto Libri Faciei pagina

Piscariae natus sed adoptione Fodianus (in principe Dauniae urbe amplius viginti annos enim vixit), Ivanus Scalfarotto, Italiae Vivae legatus ac subsecretarius Ministerii Negotiorum Externorum et Cooperationis Internationalis, se Apuliae Regionis praesidentiae candidatum est heri professus. Qua de re in colloquio percontativo cum Iuliano Foschini, ephemeridis La Repubblica diurnario, omnes certiores fecit quamquam candidatoriam petitionem suam die 4 mensis Iulii formalem reddet.

Scalfarotto, qui a factionibus Italia Viva, Actione et +Europa fulcietur, Apuliae Regionis praesidatus petendi consilium cepit ut pro variis populismis et dominatismis, clientelis hominesque pavore insidiantibus certam optionem politicam daret. Illius iudicio populismi, qui in Apulia sunt oppugnandi, nimirum reprasentantur a dexterae partibus, Motu V Stellarum et Michaele Emiliano. Qui, praesens Regionis gubernator ac Factionis Democraticae sodalis, «palatialem populismum – sic Italiae Vivae parlamentarius ait – sane personificat».

Candidatoriae petitionis nuntium faustissimum acceperunt, inter alios, Theresia Bellanova, ministra ab Agricultura, Davidus Faraone, Italiae Vivae senator, Christianus Rocca, interretialis ephemeridis Linkiesta moderator, et Carolus Calenda, factionis politicae Actionis ductor.

 

Entra nel club de Linkiesta

Il nostro giornale è gratuito e accessibile a tutti, ma per mantenere l’indipendenza abbiamo anche bisogno dell’aiuto dei lettori. Siamo sicuri che arriverà perché chi ci legge sa che un giornale d’opinione è un ingrediente necessario per una società adulta.

Se credi che Linkiesta e le altre testate che abbiamo lanciato, EuropeaGastronomika e la newsletter Corona Economy, così come i giornali di carta e la nuova rivista letteraria K, siano uno strumento utile, questo è il momento di darci una mano. 

Entra nel Club degli amici de Linkiesta e grazie comunque.

Sostieni Linkiesta