O tempora, o moresMortuus Romae Mauritius Calvesi, perinsignis artis historicus, criticus et academicus

Baroci, Futurismi ac Neoavanguardiae studiosus nonaginta duo annos habebat

Ex Musei MAXXI pagina breviloquenti

In urbe Roma Mauritius Calvesi, eximius artis criticus historicusque, ad superos heri evolavit: magni nominis academicus nonaginta duo annos excesserat. Lionelli Venturi et Caroli Iulii Argan discipulus, historiam artis primum in Panormitana Studiorum Universitate, dein in almo Urbis Studio egregie et optime tradidit. In studiorum cursus exordiis de Hannibale ac Ludovico Carracci, Baroco Lyciensi, Caravagio mire scripsit. Anno 1966 opus potissimum suum, cui titulus Le due avanguardie. Dal futurismo alla Pop Art, typis primum edidit.

Calvesi inter primos fuit qui neoavanguardiam nimirum tractavit atque modernos pictores, sicuti, exempli gratia, Afrum Basadella, Vascum Bendini, Albertum Burri, Marium Schifano, plurimi aestimavit et carissimos habuit. In ephemeridibus L’Espresso et Il Corriere della Sera nuncupatis rubricam de arte diu curavit. Inter annos 1986 et 2001 periodicum mensile Art & Dossier inscriptum praeterea moderavit. Vale, incomparabilis magister summique ingenii, et in doctis scriptis tuis cordibus nostris adhuc loquere.

Entra nel club de Linkiesta

Il nostro giornale è gratuito e accessibile a tutti, ma per mantenere l’indipendenza abbiamo anche bisogno dell’aiuto dei lettori. Siamo sicuri che arriverà perché chi ci legge sa che un giornale d’opinione è un ingrediente necessario per una società adulta.

Se credi che Linkiesta e le altre testate che abbiamo lanciato, EuropeaGastronomika e la newsletter Corona Economy, siano uno strumento utile, questo è il momento di darci una mano. 

Entra nel Club degli amici de Linkiesta e grazie comunque.

Sostieni Linkiesta