Qui in generali audientia die 6 huiusce mensis habita pro mortuis sauciisque ob ingentem Berytensem displosionem oraverat atque omnes partes sociales, politicas ac religiosas, internationalibus illis inclusis, sollicite stimulaverat ut maxima diligentia ad gravissimam crisin Libanensem superandam alacriter adhiberetur, Papa Franciscus lugentibus Orientis Medii Civitatis capitis arcisque civibus ducenta quinquaginta milia euronummorum munifice heri donavit.
Cuius summam Dicasterium ad integram humanam progressionem fovendam, a cardinali Petro Turkson rectum, Iosepho Spiteri, archiepiscopo titulo Sertensi et in Libano apostolico nuntio, sane misit ut vicariatus apostolicus, eparchiae et archieparchiae, quae Beryti sunt, pontificia largitione uterentur eoque modo innumeros homines vastanti deflagratione percussos adiuvarent ac saevas eorundem calamitates sublevarent.