Propter vehementissimum pulveris pyrii fulmen, quod urbem Berytum concussit, quassavit vastavitque, consternatio maerorque magnus Libanum et universum terrarum orbem perstringere non desinunt.
Heri enim ingens displosio in Libanensis Civitatis capitis arcisque portus area est improviso orta: vicus aedesque omnino deflagrarunt. Minimum septuagina tres cives vitam amiserunt, tres milia hominum et septingenti vulnera vero accepere. Cuius rei certae causae adhuc ignorantur.