O tempora, o moresPropter decessum Dijon Kizzee, Afroamericani a biocolytis necati, tumultus Angelopoli exoriuntur

Duo sceriffi vicarii contra iuvenem undetriginta annos natum viginti ignitos globulos e pyroballistula deiecerunt

E Kristen Clarke pagina breviloquenti

Heri Angelopoli duo biocolytae Afroamericanum birotam vehentem consecuti sunt atque illum, qui in fugam se coniecerat, viginti ignitis globulis e pyroballistula deiectis, necavere. Vir occisus, cui nomen Dijon Kizzee, undetriginta annos habebat.

Tumultus statim in maxima Californiae urbe orti sunt. Manifestantes, sicuti post Georgium Floyd interfectum iam tres menses evenit, choro conclamavere: «Nulla iustitia, nulla pax» ac «Nigricolorum vitae pretium habent».