O tempora, o moresFranciscus iuribus cardinalatui annexis Becciu spoliat praesulque refellit dicens: «Papa errat»

Summus Pontifex cardinalem repetundarum ac rei familiaris amplificationis insimulavit

Afp

Ad auditam sententiam, quam Franciscus Papa nudius tertius cepit, omnes stupuerunt ac Romana Curia, tanta calamitosa procella quasi submersa, nimirum obmutuit. Summus Pontifex, Ioanne Angelo cardinale Becciu ad colloqium advocato, patrem purpuratum ad abdicandam Congregationis de causis Sanctorum praefecturam omniaque iura cardinalatui annexis deponenda vehementer impulit. Qui illum acriter reprehendit ac de repetundis insimulavit. Ioannes Angelus Becciu, in Francisci offensionem incursus, Romano Pontifici oboedivit ac munere abdicavit.

Cardinalis tamen, sacro laticlavio dedecorose spoliatus, qui ab anno 2011 ad annum 2018 Secretariae Status Sectionis de generalibus negotiis substitutus praecipuusque itaque Francisci Papae socius fuerat, omnis iniuriae insontem se postea est professus: in colloquio percontativo cum Aemiliano Fittipaldi, diurnario et ephemeridis Cras (Italice Domani) submoderatore, centum milia euronummorum de Obolo Sancti Patri in rusticam societatem a fratre administratam derivavisse firmiter negavit illamque pecuniam ad dioecesim Octeriensem autem destinavisse sane affirmavit.

Entra nel club de Linkiesta

Il nostro giornale è gratuito e accessibile a tutti, ma per mantenere l’indipendenza abbiamo anche bisogno dell’aiuto dei lettori. Siamo sicuri che arriverà perché chi ci legge sa che un giornale d’opinione è un ingrediente necessario per una società adulta.

Se credi che Linkiesta e le altre testate che abbiamo lanciato, EuropeaGastronomika e la newsletter Corona Economy, siano uno strumento utile, questo è il momento di darci una mano. 

Entra nel Club degli amici de Linkiesta e grazie comunque.

Sostieni Linkiesta