O tempora, o moresPhilippus Daverio, historicus artis, Mediolani diem supremum obit

Victorius Sgarbi perinsignem virum litteratum, cui intima amicitia coniungebatur, grate meminit

Ex Victorii Sgarbi breviloquentis pagina

In urbe Mediolano Philippus Daverio, nobilis et clarus artis historicus, ad superos heri evolavit: magni momenti vir, omni liberali doctrina politus, qui a longo iam tempore cancro pulmonario laborabat, septuaginta annos excesserat. Cuius memoriam grato ac venerabundo animo est prosecutus Victorius Sgarbi, parlamentarius, Sutrini oppidi rector, artis criticus historicusque, qui eum amicum et fratrem, in luporum mundo una viventem, sane praedicavit.

Ob televisuale programma Passepartout ab ipso scriptum, quod fascinanti itemque simplici eloquentia decem per annos duxit, illustri laude celebratus, Daverio, a die 24 mensis Iunii anno 1993 usque ad diem 12 mensis Maii anno 1997 Mediolani, assessoris municipalis Mediolanensis culturae, otio, educationi, rationibus internationalibus consulentis munere est optime functus. Auctor feracissimus, plus minusve quinquaginta libros typis exscribendos curavit. Vale, incomparabilis magister summique ingenii, et in doctis scriptis tuis cordibus nostris adhuc loquere.

Le newsletter de Linkiesta

X

Un altro formidabile modo di approfondire l’attualità politica, economica, culturale italiana e internazionale.

Iscriviti alle newsletter