O tempora, o moresPapa Franciscus “Fratres omnes”, litteras encyclicas de fraternitate ac sociali amiticitia, subscribit

Summus Pontifex in Seraphici Patriarchae pervigilio epistulam Asisii dedit

Die tertio currentis mensis Octobris, vigilia festi Sancti Pauperculi Ordinisque Fratrum Minorum Conditoris, Papa Franciscus Asisium petivit atque sub Seraphici Patriarchae sepulchrum, quod est in Basilica Inferiori, Fratres omnes, encyclicas litteras de fraternitate ac sociali amicitia, pie sancteque subscripsit. Haec epistula, quae a sextae Sancti Francisci Assisiensis Admonitionis verbis nimirum incipit, ex introductione, octo capitibus duabusque orationibus, altera vero ad Creatorem, altera christiana oecumenica nuncupata, sane constat.

Litterae encyclicae Fratres omnes in vernaculis variarum gentium linguis sunt heri patefactae: nunc vero Latina illarum editio magnopere desideratur.

Le newsletter de Linkiesta

X

Un altro formidabile modo di approfondire l’attualità politica, economica, culturale italiana e internazionale.

Iscriviti alle newsletter