O tempora, o moresMaduro matrimonium inter eiusdem sexus personas introducere in animo habet

Venetiolanus praeses sententiam suam aperuit postridie eius diei, quo Francisci Papae verba de civilibus sodalitatibus pernotuerant

Homosexuales, bisexuales, transexuales, intersexuales Venetiolae personae, quae siglis LGBTI vulgo designantur, in ultimo discrimine fortasse sunt fortunae suae. Die Iovis XXII huiusce enim mensis, postridie quam pellicula documentaria, ab Eugenio Afineevsky edita, Summi Pontificis mentem de civilibus sodalitatibus inter eiusdem sexus personas omnibus patefecerat, Nicolaus Maduro declaravit: «Multos amicos ac familiares, qui Papae dictis percontenti sunt, nimirum habeo. Proximo Nationali Conventui do igitur haec mandata, ut lex de matrimonio LGBTI sane feratur».

Fieri potest ut Rei Publicae Bolivarianae Venetiolae praesidentis oratio civica potius sodalicia prorsus spectet: tum germanus Romani Pontificis, qui tantum de illis, minime de nuptiis semper ab ipso autem oppugnatis, est locutus, verborum sensus tum iuris Venetiolani corpus quavis tutela binis eiusdem sexus personis praebenda plane carens in eiusmodi cogitationem vere adducunt.

Non pauci vero credunt Nicolaum Maduro, de saeva partium adversarum repressione humanorumque iurium violatione saepenumero incusatum, legem rogandam commodo suo habere simpliciter velle.

Entra nel club, sostieni Linkiesta!

X

Linkiesta senza pubblicità, 25 euro/anno invece di 60 euro.

Iscriviti a Linkiesta Club