Verba, quae Franciscus Papa de civilibus sodalitatibus inter eiusdem sexus personas dixerat, nudius tertius nuntiata in toto terrarum orbe repente permanaverunt atque nunc etiam in omnium ore sermoneque esse non cessant. Illa vero, a Romano Pontifice in televisifica percontatione cum Valentina Alazraki, diurnaria Mexicana, praeterito anno affirmata sed usque adhuc ex parte ignota, Eugenius Afineevsky, moderator cinematographicus, in pellicula documentaria Franciscus appellata, quae in Vaticanis hortis Praemio Kinéo est heri decorata, sane evulgavit. Quid autem Summus Pontifex de vexata quaestione vere dixit?
Franciscus tutelam iuridicam personis homosexualibus praebendam legemque de civilibus sodalitatibus condendam esse tantum asseruit, familiae statum iisdem inter se coniunctis tribuendum vero negavit. Utcumque est, quae vis nova insit in Papae verbis omnes attenderunt ac mentes sordibus oppletae potissimum turbatae manserunt. Bene dixit Alexandra Maiorino, Motus V Stellarum senatrix, quae, re cognita, secum mordaciter quaesivit: «Ubi est Simon Pillon senator? Minusne belle se habet?».