O tempora, o moresDe breviloquenti Victoris Orbán regiminis pagina suspensa

Quae in pristinum statum heri vesperi est restituta

Planiformae communicationis interretialis Twitter Anglice appellatae moderatores breviloquentem conservativi Victoris Orbán regiminis paginam, nulla significatione ante facta, heri suspenderunt. Zoltán Kovács, Hungarici administrorum consilii praesidis prolocutor, «globalis technologiae gigantes, qui omnia arbitrio suo agunt ac dissentientibus silentium imperant», magnopere lacessiit.

Interretiale Hungaricae potestatis exsecutoriae diarium in pristinum statum est heri vesperi reductum.