Dum Papa Franciscus nationalismum ac sovranismum, qui humana egeniorum, praesertim migrantium, iura conculcant atque, odii culturam foventes, inter homines muros erigunt, damnare non desinit, Vincentius Paglia, archiepiscopus praesesque Pontificiae Academiae Pro Vita, et eminentissimus dominus Camillus cardinalis Ruini Italicis partibus dexteris, perniciosas doctrinas illas vero incarnantibus, nictavere malunt. Ecclesia, perillustrium duorum praelatorum iudicio, cum tali dextera dialogum faciat oportet praetereaque Matthaeus Salvini, Ligae secretarius, qui innumeros cives, catholicos quoque, sane repraesentat, non est omnino improbandus.
Quod Vincentius Paglia, Commissioni ministeriali de reformanda opera sanitaria et auxiliari pro senibus a Roberto Speranza flagitiose nuper praepositus, in colloquio percontativo cum Maria Ioanna Maglie, ephemeridis La Verità scriptrice, die 20 praeteriti mensis Septembris, Camillus Ruini vero cum Aldo Cazzullo, ephemeridis Il Corriere della Sera diurnario, colloquens heri dixit.