Nobilissimum Musei Luparensis (Francogallicis verbis Musée du Louvre), Lutetiae Parisiorum totiusque Galliae decoris ac luminis, directorium se magnum opus tectorium, quod Ioannes Baptista Tiepolo anno fere MDCCXXXV confecit, emisse die XXIV vertentis mensis Novembris vero nuntiavit. Pictura, qua praeclarus artifex ille Gerardi Sagrado optimatis mandatu eiusdem Palatii tectum Venetiis exornaverat, Iunonem in nubibus sedentem monstrat. Matrimonii partusque diva, quae longam vestem roseam albamque tuniculam, parvis manicis instructam, induit, pavonem ipsi sacratum manibus gestans apparet.
Ex laqueario saeculo XIX exeunte submota, tabulae ligneae imposita postremoque alienata, imago, quae in longitudinem tria metra ac quinquaginta centimetra atque in latitudinem duo metra ac decem centimetra patet, a picturarum collectore uno milione euronummorum et quingentis milibus vendita est atque summa Musei Luparensis Fautorum Societatis (Francogallicis verbis La Société des Amis du Louvre) liberalitate empta.