In Prosopobiblio, vulgo Facebook, Nadia Terranova, magni nominis scriptrix ex Messana oriunda litterarumque actorum K – Linkiesta Fiction appellatorum curatrix, quae certamina Praemii Strega exclusoria anno MMXIX vicit, omnibus notum nudiustertius fecit se novum librum composuisse. Opus vero mythistoricum “Tremit nox” (Italice Trema la notte) inscriptum, quod viginti duobus capitibus constat, editorialis domus Einaudi typis die XXII proximi mensis Februarii in lucem prodibit. In eo auctrix Decembris mensis duodetrigesimum diem infaustum, quo centum tredecim abhinc annos terra iuxta fretum Siculum sursum deorsum horribilique subinde oscillatione quassata est, sane repetit atque puellae puerulique, vastae concussionis illius, quae duas suppressit urbes Messanam ac Rhegium, superstitum, vicissitudines narrat.
31 Dicembre 2021