Romae Eugenius Scalfari in Donatae et Henricae, dilectissimarum filiarum suarum, complexu extremum vitae spiritum heri edidit. Qui anno MCMLV acta hebdomadalia, quibus “Nuntius volucer” (Italice L’Espresso) index, atque anno MCMLXXVI diurna, quibus “Respublica” (Italice “La Repubblica”) index, instituit multumque per tempus moderatus est, is, ingenio praeditus summo, in scriptis ad res politicas oeconomicasque praeversus est. Omnes autem dolore affecti sunt, cum audivere praeclarum diurnarium nonaginta octo annos natum periisse. Cuius nomen propinqui, amici, docti homines maerenti gratoque animo potissimum prosecuti sunt, inter quos de Natalia Aspesi, Conrado Augias, Lucio Caracciolo, Simonetta Fiori, Mario Lavia, Carolo Picozza, Michaele Serra, Aetio Mauro ac Mauricio Molinari, “Respublica” ephemeridis praesenti moderatore, mentionem facere sane oportet. Sergius Mattarella, supremus Civitatis Italicae rector, Marius Draghi, Consilii administrorum praeses, et Papa Franciscus, qui Eugenium Scalfari amicum praedicavit, tantum virum lacrimabundi quoque commemoravere.
15 Luglio 2022