Romae, in vico qui “Guadralis” (vulgo Quadraro) dicitur, Ioannes Lucas Mélenchon, qui in Francogallia tum factioni, cui “Gallia Indomita” (vulgo La France Insoumise) nomen, tum sinistris partibus sociatis, quibus siglis NUPES nomen, nimirum praeest, in civium contionem hodie vesperi, hora septima decima cum dimidio, prodibit. Quod vero una cum Aloisio De Magistris, sinistrarum rectore partium Italicarum, quae “Populus Foederatus” (vulgo Unione Popolare) appellantur, Martha Collot et Iuliano Granato vero faciet. Vir ille civilis in Ioseph Conte, Motus V Stellarum ducis, congressum colloquiumque, aliter ac nonnulli diurnarii affirmavere, non autem conveniet.
7 Settembre 2022