In oppido, cui nomen est Fanum Sancti Donati, vulgo vero San Donato Milanese, Carmelus La Bionda, duodecimo exacto mense ex quo morbo canceroso conflictari coepit, animam die Saturni efflavit quartum et septuagesimum agens annum. Qui, Ramaccae, in Agri Calatini municipio, post Kalendas Februarias anno MCMXLIX ortus, sua cum familia Mediolanum anno MCMLII migravit, is, Michaele Angelo fratre comitante, musicum gregem La Bionda anno MCMLXX instituit. Cum eo simul carmina, quae Mea Martini, Ornella Vanoni, Divites ac Pauperes cantavere, primum composuit, discophonicam musicam Italicam deinde repperit. Notum est ambo fratres, qui, Anglico nomine commenticio, artificum more, sibi adiecto D. D. Sound, primum discum phonographicum anno MCMLXXVII ediderunt, cantiunculas saltationi aptissimas, exempli gratia 1, 2, 3, 4… Huius etiam paululum da mihi (vulgo 1, 2, 3, 4… Gimme Some More), Taberna cafearia (vulgo Cafè) ac praesertim Unum tibi, unum mihi (vulgo One For You, One For Me) scripsisse et cecinisse, quibus mundanam famam laudemque acquisivere.