Ioannes Carolus Ferretti Mediolani, quam in urbem anno MCMLIII, cum aliquot ante mensibus in patrio Athenaeo Pisano, ubi maxima existimatione apud Aloisium Russo, inclutum magistrum suum atque unum ex maxumis Italicorum scriptorum historiae auctoribus criticisque iudicibus, nimirum floruit, Italarum Litterarum lauream meritus esset, se transtulerat, debitum naturae die IX huiusce mensis Decembris reddidit, duos et nonaginta annos natus. Qui multa doctaque opera de Caesare Pavese, Aelio Vittorini, Petro Paulo Pasolini, Ioanne Testori, Georgio Bassani nimirum scribens ac prelo excudens, universam editoriae artis historiae cultoris longe praestantissimi aestimatorisque monumentorum nostrorum sagacissimi famam sibi comparavit, eius decessum interretiali nuntio officinae moderatores librariae, quae Interlinea vocatur, omnibus maesto animo nuntiavere.
21 Dicembre 2022