Caserta, nobilis Campaniae urbs, Regalibus Aedibus Borboniis merito gloriatur, quarum occidentalem alam, compluribus locis vetustate collabentem, reficiendarum antiquitatum disciplina periti publicorumque operum curatores, in stabili societate mercatoria vulgari nomine Ganosis congregati, in antiquum statum nuperrime restituerunt atque die Veneris praeterito, duobus exactis annis ab incohata restauratione, aliquando tandem cui ipsius invisendae eius cumque desiderium fuerit rursus aperuerunt. Qua de re Titiana Maffei, summa Regiae Casertanae moderatrix, omnes certiores, aliis adstantibus relatoribus, vero fecit. Inter membra refecta, quae hac in parte ad occidentem solem versa, peculiari sane sunt mentione digna sacellum, in quo Pius IX hostia Eucharistica litavit, Regii aula Consilii, Conclave Cunabulorum ac tum Ioachimi Murat tum Francisci II, Regum Utriusque Siciliae, procoetones cubiculaque.
23 Dicembre 2022