Inter Italas, quae ad infimam miserae plebis condicionem narrandam et improbandam saeculo praeterito carmina scripsere cantavereque, Rosa Balistreri, Siciliae lumen ac patriae, nimirum eminet, cuius ingenium non minus indignatio, qua ob intolerandam civium ordinum inaequalitatem et iniustam mulierum oppressionem vehementer exarsit, mirabiles fecit versus. Quamobrem omnes incredibili sunt affecti laetitia, quum audivere Amandam Pascali, Americanam cantricem eamdemque sive cantus sive carminum auctricem, cui studiorum causa annuus est tributus redditus, qui Fullbright vulgato nomine appellatur, postquam Hustonia, qua in urbe habitat, in Italiam quattuor abhinc mensibus pervenit, Messanae nunc morari locique aliquibus Athenaei professoribus humanae naturae scientiae tradendae adiutricem operam navare. Ea vero omnia Rosae carmina e Siculo sermone Anglice reddet atque cantabit.
11 Gennaio 2023