Cynthia Ioanna Williams, Anglice blando nomine Cindy nota, Angelopoli brevi morbo a. d. VIII Kal. Feb. mortua est quinto ac septuagesimo aetatis anno. Quod Zacharias et Aemilia, actricis filius filiaque illius, hesterno tantum die nuntiaverunt. Omnes magno autem dolore affecti sunt, cum Cynthiam Ioannam Williams, quae universam famam acquisiverat, in comoedia telehoramica membratim edita Laverne & Shirley una cum Carola “Penny” Marshall primas agens partes, vitam obiisse audiverunt.
1 Febbraio 2023