O tempora, o moresMarcus vicit!

Peritus venustusque cantor, qui carmen vulgato nomine “Due vite” cecinit, superior inter omnes a Certamine Remopolitano LXXIII discessit

Superioribus horis celeberrimus vocum et tibiarum nervorumque concentus, qui de more in urbe Villa Matutia quotannis habetur mense Februario, feliciter conclusus est. In magnifico odeo, quod Graeca appellatione Ariston vocant, magno virorum mulierumque concursu frequentato, Amadeus, insignis emissionis televisificae rector, Ioanne Morandi et Clara Ferragni adstantibus, Marcum Mengoni, dum amplus oecus plaudentium acclamantiumque fragore consonat, Musici Certaminis Remopolitani LXXIII victorem renuntiavit. Qui carmen “Duas vitas”, vulgo Due vite, nimirum cecinit, is parva leonis aurei statua, seu praemio ei tribuendo qui superior inter omnes petitores e contentione abierat, honestatus est. Cui proximus in certamine cantor, qui Lazza appellatur, autem fuit.

Entra nel club, sostieni Linkiesta!

X

Linkiesta senza pubblicità, 25 euro/anno invece di 60 euro.

Iscriviti a Linkiesta Club