O tempora, o moresQuae imaginem a Vincentio Van Gogh pictam spurcavere, in iudicium vocatae sunt

Quattuor iuvenum activistriarum causa in urbe Roma die XII mensis Octobris sane agetur

Ex consociationis "Novissima Aetas" ratione pipiatoria

Heri magistratus, qui iudicialiter persequendi ius in Urbis praetorio obtinent, quattuor sodales consociatonis, quae “Aetas Novissima”, vulgo Generazione Ultima, dicitur, in rostra vocaverunt, ut iudex de eis sententiam a. d. IV. Id. Oct. laturus esset. Qui vero iuvenes activistrias, quae miram Vincentii Van Gogh picturam, cui nomen “Sator”, iure olitorio turpaverunt, damnni publico patrimonio culturali ambitalive dati accusant.

X