Heri vulgatum est fore ut litteraria musicaque spectacula, quibus nomen K Festival, apud splendidum templum et antiquissimum, quod in archaeologico consaepto Segestano magnifice surgit, ex die XXI usque ad diem XXIII proximi mensis Iulii primum ederentur. Quae vero Christianus Rocca, ephemeridis Linkiesta moderator auctorque commentariorum litteris excolendis, qui K inscribuntur atque a Nadia Terranova, scriptrice praeclara, conficiuntur, adiuvante sodalicio L’Arabafenice, ingeniose excogitavit et apte ordinavit.
7 Aprile 2023