O tempora, o moresIuvenis quidam Coreanus bananam, quae Mauritii Cattelan artificis operis est pars, manducavit

Facinoris auctor causam, cur huiusmodi rem fecisset, ita explicavit: «Pomum, cum esurirem, vero comedi»

Aliquot sunt dies, cum Seuli, in Coreae Meridianae capite, opera et artificia, quae Mauritii Cattelan intellectus concepit ac genuit, ad spectandum proponuntur. Quod ad hoc attinet, res risu haud minus quam reprehensione digna heri nuntiata est. Iuvenis quidam bonarum artium studio deditus, cum signa a Mauritio Cattelan apparata invisebat, bananam, ex qua opus, cui Anglicum nomen Comedian, sane componitur, necopinato prehendit ac manducavit. Qui, postquam vehementer increpitus est, tum facti rationem verbis attulit hisce: «Hodie mane ientaculum non sumpsi, ideoque esuriens, pomum comedi».

Entra nel club, sostieni Linkiesta!

X

Linkiesta senza pubblicità, 25 euro/anno invece di 60 euro.

Iscriviti a Linkiesta Club