O tempora, o moresPaulus Portoghesi matura senectute decessit

Celeberrimus architectus, duos et nonaginta annos natus, mortem in domo sua occubuit

Ex Musaei, quod litteris compendiariis MAXXI appellant, ratione pipiatoria

In oppido Calcata, ubi multos iam annos habitabat, Paulus Portoghesi, cuius acerrimum ingenium ad librum de pulchritudine conscribendum intentum erat, heri ex hominum vita, quum ad extremam senectam pervenisset, lucidius ac tranquillius abiit. Qui semper, prae ceteris florens in artis ratione, quam postmodernam appellant, scientiam architectonicam percalluit magnificorumque aedificiorum formam delineavit, eum Alexander Giuli, ex omnibus tanti mortem artificis lugentibus disertissimus, ad caelum laudibus extulit lenissimisque verbis, cum inclutus architecturae magister Patrio Artium Saeculi XXI Musaeo, quod litteris compendiariis MAXXI dicitur, pretiosas tabulas suas liberaliter donaverat, gratulabundus commemoravit.

Le newsletter de Linkiesta

X

Un altro formidabile modo di approfondire l’attualità politica, economica, culturale italiana e internazionale.

Iscriviti alle newsletter