O tempora, o moresFrancisca Gilot vitam exhalavit

Clarissima pictrix librorumque auctrix, quam Paulus Picasso adamavit et a qua redamatus est, anno aetatis suae CI obiit

Ex Helmoldi Herwig breviloquentis pagina

Francisca Gilot, quae Noviliaci, in insigni Galliae urbe ad flumen Sequanam sita, primam lucem anno MCMXXI vidit, in Manhattensi valetudinario morbo correpta inopinato, qui ad cordis pulmonumque perfunctionem pertinet, aliquot abhinc horis decessit. Ei, inclutae postea scriptrici famaque ingenti pictrici, nonnullos per annos ardentissimus amor Paulum Picasso coniunxit, cui ipsa illa quasi Musa suavissima fuit magnamque mentem inspiravit. Quae et filium nomine Claudium et filiam nomine Palomam summo pictori dilectoque suo genuit, a quo anno MCMLIII fortiter et irrevocabiliter discessit.

Le newsletter de Linkiesta

X

Un altro formidabile modo di approfondire l’attualità politica, economica, culturale italiana e internazionale.

Iscriviti alle newsletter