O tempora, o moresDe quodam Senecae scripto Italice reddendo

Iuvenibus Lycea classica celebrantibus, qui heri alterum maturitatis periculum per litteras fecerunt, mandatum est ut mira ex Epistula morali ad Lucilium XCIV excerpta de Latino in vulgarem sermonem converterent

De Lucio Annaeo Seneca, Neronis principis magistro egregioque doctrinae Stoicorum sectatore, Aligherius noster bene scripsit, eum «philosophorum inclitissimum» appellans. Quare nihil demirandum est, si qui Supremo Consilio publicae institutioni praeposito adiutricem operam navant, textum de Epistula morali ad Lucilium XCIV depromptum opportunius delegerunt, ut maturitatis probationis petitores in Lyciis classicis, cum iisdem periculum in lingua Latina scripto habendum esset, aurea Senecae verba de vitae absconditae fructibus Italice redderent ac recte interpretarentur.

Le newsletter de Linkiesta

X

Un altro formidabile modo di approfondire l’attualità politica, economica, culturale italiana e internazionale.

Iscriviti alle newsletter