O tempora, o moresDe marmorea quadam Napoleonis facie

Quintum iam diem opus illud, quod Laurentius Bartolini summo artificio fecit, in Museo Florentinae Artium Ingenuarum Academiae ad spectandum proponitur

Ex Darii Bordet breviloquentis pagina

Priore saeculi XIX parte complures pictores et sculptores Napoleonis I, Gallorum imperatoris, effigiem multifarie expresserunt. Inter quos Laurentius Bartolini, purae incorruptaeque artis Italicae studiosissimus, sane eminuit: is ex anno MDCCCVIII ad rationem magni Napoleonis signi pectore tenus formati, quod Lutetiae Parisiorum tribus annis ante ex aere fabricatus erat, alia minora marmore exsculpere coepit. Quorum exemplar Cecilia Hollberg, Florentinae Artium Ingenuarum Academiae Musei moderatrix, nuperrime emit publiceque exhibendum curavit.

Le newsletter de Linkiesta

X

Un altro formidabile modo di approfondire l’attualità politica, economica, culturale italiana e internazionale.

Iscriviti alle newsletter