Tres fere anni sunt cum Nadia Terranova, magni nominis scriptrix, quae anno MMXIX certamina Praemii Strega exclusoria vicit, et Christianus Rocca, egregius diurnarius moderatorque interretialis ephemeridis Linkiesta.it, commentarios litteris excolendis, qui K inscribuntur, typis primum exarandos curaverunt. Paucis ante mensibus altera et alter se prima litteraria spectacula musicaque, quibus index est KFestival, apud mirum Segestae templum ex a. d. XII Kal. Aug. usque ad a. d. X Kal. Aug. edituros esse nuntiaverunt. Nuperrime demum de rerum agendarum ordine certiores omnes fecerunt atque declaraverunt fore ut die Veneris XXI mensis Iulii Alexander Veronesi ac Stephania Auci de suis operibus, cum Stephania Blandeburgo aliquos locos legeret, sane loquerentur, die Saturni XXII mensis Iulii Romana Petri, Viola Ardone et Beatrix Monroy, cum Virginia Alba alia scripta recitaret, conventui interessent, die Solis XXIII mensis Iulii Vascus Brondi concentum musicis instrumentis daret.
4 Luglio 2023