Die Saturni Lanfrancus Pace, cum sex et septuaginta annos natus esset, debitum naturae persolvit. Ille vero, qui, ineunte septimo decennio superioris saeculi, unus fuit e ducibus extremae partis sinistrae, cui nomen “Opificum Imperium”, vulgo Potere operaio, magnam laudem, tum televisificam moderando emissionem, quae “Hora octava cum dimidio”, vulgo Otto e mezzo, appellatur, tum commentationes in celebri scribendo ephemeride, quam “Folium”, vulgo Il Foglio, nuncupant, sibi peperit.
6 Novembre 2023