O tempora, o moresMagnus conventus, quem Christianus Rocca apparavit, ad perfectum exitum adductus est

Quinta congressionis editio Mediolani a Veneris die usque ad Solis, id es hesternum, diem celebrata est

Celeberrimus conventus, quem hoc quoque anno Christianus Rocca, qui interretialem moderatur ephemeridem, cui index Linkiesta.it, una cum diurnariis suis optime paravit, ad finem heri pervenit. Cuius editio vero quinta in Mediolanensi theatro, quod Francisco Parenti est dicatum, denuo celebrata est. In sollemni congressione, cui titulus “Et totus mundus externus”, Italice E tutto il mondo fuori, de gravissimis aetatis huius nostrae rebus, ac praesertim de nobili mulierum Iranianarum seditione, de invictis Ucrainis, qui ab improbis Russis et scelestis vexantur, de infando bello, quod Palestinenses tromocratae Israelianis intulerunt, acute et docte dissertum est. Oratrices oratoresque, qui ipso in consessu, Christiano Rocca, Valentina Ardia, Lydia Baratta, Arianna Prandoni, Andrea Fioravanti et Alexandro Cappelli moderantibus, multa verba pronuntiaverunt eademque apta, fuerunt Mauricius Molinari, Amadeus La Mattina, Matthaeus Renzi, Carolus Calenda, Helena Bonetti, Andreas Colombo, Claudia Colla, Pegah Moshir Pour, Rayhane Tabrizi, Aloisius Arcozzi-Masino, Vido Videsi, Valtherus Rizzetto, Virginia Stagni, Alexia Cappello, Claudius Durigon, Claudius Soldà, Fulvius Mamone Capria, Franciscus Billari, Darius Rinero,  Assia Neumann Dayan, Gaia Spizzichino, Franciscus Costa, Alexander Cappelli, Andreas Fioravanti, Valentina Ardia, Lydia Baratta, Irena Grusha, Alexandra Matviychuk, Victoria Lapa, Anna Gordon, Iosephina Picierno, Nona Mikhelidze, Matthaeus Maria cardinalis Zuppi, Helena Janeczek, Catharina Zarembo, Paulus Giordano.

Le newsletter
de Linkiesta

X

Un altro formidabile modo di approfondire l’attualità politica, economica, culturale italiana e internazionale.

Iscriviti alle newsletter