O tempora, o moresRomae Sergius Mattarella in domus cuiusdam pariete pictus est feras defendens

Cuius imaginem artifex, qui sibi commenticium adiecit nomen Harry Greb, penicillo reddidit

Ex situ interretiali consociationis, quae compendiariis litteris LAV vocatur

Die hesterno Romae in angusto regionis Trivii calle, qui vulgo del Babbuccio appellatur, mira pictura parietalis apparuit. Quam artifex, cui nomen commenticium est Harry Greb, affabre pinxit: is vero Sergium Mattarella in Franciscalis Ordinis sodalis, sagulo induti, tutorisque ferarum species effinxit. Quod fecit ut articulus nonus Rei Publicae Italicae Constitutionis observetur atque effrenata venatio, horribilis scilicet belluarum strages,  ut societas viventis sectioni oppugnandae, quam compendiariis litteris LAV nuncupant, enixe petit, cito prohibeatur.

Le newsletter de Linkiesta

X

Un altro formidabile modo di approfondire l’attualità politica, economica, culturale italiana e internazionale.

Iscriviti alle newsletter