Nuperrime nuntiatum est eos, qui in ephemeride Linkiesta scribunt, Christiani Rocca moderatoris iussu quintam magni momenti conventus editionem sueto more paravisse. Quae congressio Mediolani in theatro, quod a Franco Parenti nomen trahit, ex a. d. VIII usque ad a. d. VI Kal. Dec. celebrabitur atque “Et totus mundus externus”, Italice E tutto il mondo fuori, inscribetur. Quamquam vero singulas congressus programmatis partes adhuc ignoramur, tamen iam scimus Matthaeum Mariam cardinalem Zuppi, Franciscum Costa, Iosepham Picierno, Paolum Giordano, Carolum Calenda, Helenam Janeczek, Sophiam Ventura, Mauricium Molinari inter alios orationem in Mediolanensi conventu habituros esse.
7 Novembre 2023